monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 40, 4
Nondum iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat, nec iam illic christianae sectae origo consederat, eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit. Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma conantur, oculis tenus, caeterum contacta cinerescunt . Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebatur, quum Volsinios de coelo de suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae Deum verum adorabat, cum Annibal apud Cannas Romanos annulos, caedes suas, modio metiebatur.